- FESCENNIA vel FESCENNIUM
- FESCENNIA vel FESCENNIUMoppid. Hetruriae. Plin. l. 3. c. 5. Virg. Aen. l. 7. v. 695.Hi Fescenninas acies, aequosque Faliscos,Hi Soractis habent arces.In hoc oppido carminis quoddam genus, omni obscenitate opprobrioqueve plenum inventum putatur, quod a loco dictum est Fescenninum. Macrob. Sat. c. 24. Pollio, cum Fescenninos in eum Augustus scripsisset, ait, At ego taceo. Non est enim facile in eum scribere, qui potest proscribere. Hinc Fescennina locutio apud Catull. Carm. 61. v. 127. Horat. l. 2. Ep. 1. v. 145,Fescennina per hunc inventa licentia morem.Senec. in Medea, Act. 1. v. 113.Festa dicax fundat convicia Fescenninus.Baudr. est Galese, oppid. Patrimonii S. Petri, ad Tibetim, cum Duc tit. medium inter Hortam ad Bor. et Civ. Castellanam ad Austr. 25. mill. a Roma in Bor. Tudertum versus, 4. ab Ocriculo. De carminibus ut aliquid addam: Nubentibus, praetextis depositis, a multitudine puerorum, qui ad eam celebritatem frequentes conveniebant, obscena olim acclamabantur, versusqueve Fescennini, mollitie ac lascivia diffluentes, cuius moris plurima apud Vert. exstant vestigia. Fescenninorum certe Tripudiorum, quae admodum impudica erant, meminit Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 18. qui eiusd. l. c. 10. et quod Mimus est, ex Comaedia, hoc Fescennina carmina, exAtellana esse, docet. Ambros. Leo de urbe Nola, l. 3. c. 14. ubi de Vindemiantibus agit, ea sic describit: Clamor captum omnem hominis superat-nam omnino furentium est. In agro enim in quo vindemiant, semper pudibunda vindemiando inclamant. -- Veneres vel obscenissimas se optare exclamant, eas iactant imitantur, idque omnibus iis, qui adsunt, atque ob haec dicta etiam risitant, atque cachinantur. Quod si agri dominum dominamve aut domesticos horum spectarint non velut crabrones irritati simul omnes exclamant atque certatim efflant, quod cuique venereum lubet: reliquos vero advenientes ad agrum aut forte pertranseuntes, non modo his ipsis verbis excipiunt, sed etiam omni genere conviciorum lacessere gaudent. Quod si in itinere obvii fuerint vel civibus vel hospitibus-noc parcunt Regulis, magistratibus, aliisve summis viris. Sacerdotibus praesertim quoque coenobitis-eadem male obsceneque dicta incutiunt -- Monentem vero si quis castigare velit, derident, ac exsertâ linguâ contemnunt oreque ipso in eum oppedunt etc. Vide quoqueve supra Charidarium, quod simile quid, it. in voce Hymenaeus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.